SECUNDUM IOHANNEM 5

1Post haec erat dies festus Iudaeorum

et ascendit Iesus Hierosolymis

2est autem Hierosolymis super Probatica piscina

quae cognominatur hebraice Bethsaida

quinque porticus habens

3in his iacebat multitudo magna languentium

caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

5erat autem quidam homo ibi

triginta et octo annos habens in infirmitate sua

6hunc cum vidisset Iesus iacentem

et cognovisset quia multum iam tempus habet

dicit ei vis sanus fieri

7respondit ei languidus Domine hominem non habeo

ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam

dum venio enim ego alius ante me descendit

8dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula

9et statim sanus factus est homo

et sustulit grabattum suum et ambulabat

erat autem sabbatum in illo die

10dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat

sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

11Respondit eis

qui me fecit sanum

ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

12interrogaverunt ergo eum

quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

13is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset

Iesus enim declinavit turba constituta

in loco

14postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es

iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

15abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis

quia Iesus esset qui fecit eum sanum

16propterea persequebantur Iudaei Iesum

quia haec faciebat in sabbato

17Iesus autem respondit eis

Pater meus usque modo operatur et ego operor

18propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere

quia non solum solvebat sabbatum

sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo

respondit itaque Iesus et dixit eis

19amen amen dico vobis

non potest Filius a se facere quicquam

nisi quod viderit Patrem facientem

quaecumque enim ille fecerit

haec et Filius similiter facit

20Pater enim diligit Filium

et omnia demonstrat ei quae ipse facit

et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

21sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat

sic et Filius quos vult vivificat

22neque enim Pater iudicat quemquam

sed iudicium omne dedit Filio

23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem

Qui non honorificat Filium

non honorificat Patrem qui misit illum

24Amen amen dico vobis

quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me

habet vitam aeternam

et in iudicium non venit

sed transit a morte in vitam

25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est

quando mortui audient vocem Filii Dei

et qui audierint vivent

26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso

sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

27et potestatem dedit ei et iudicium facere

quia Filius hominis est

28nolite mirari hoc quia venit hora

in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius

29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae

qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

30non possum ego a me ipso facere quicquam

sicut audio iudico et iudicium meum iustum est

Quia non quaero voluntatem meam

sed voluntatem eius qui misit me

31Si ego testimonium perhibeo de me

testimonium meum non est verum

32alius est qui testimonium perhibet de me

et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

33vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati

34ego autem non ab homine testimonium accipio

sed haec dico ut vos salvi sitis

35ille erat lucerna ardens et lucens

vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

36ego autem habeo testimonium maius Iohanne

opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea

ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me

quia Pater me misit

37et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me

Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

38Et verbum eius non habetis in vobis manens

quia quem misit ille huic vos non creditis

39scrutamini scripturas

quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere

et illae sunt quae testimonium perhibent de me

40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

41claritatem ab hominibus non accipio

42sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

43ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me

si alius venerit in nomine suo illum accipietis

44quomodo potestis vos credere

qui gloriam ab invicem accipitis

et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

45nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem

est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

46si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi

de me enim ille scripsit

47si autem illius litteris non creditis

quomodo meis verbis credetis

Additional info

There is no article to show, either because of your filter settings, or because there is no article being connected to this Bible chapter.

Please check your filter settings above.

You can also look at all our articles on our resources overview page,
or use the search to find articles.